- FUSTIS
- I.FUSTISan quod praefixi in fossis stent, quos rustici palos vocant, Isid. Vide et infra Valleur. an a fundo, Mart. an a voce fuses, dictus, poenae genus est a Romanis privatim olim ac in castris adhibitum. Metellum suste peremisse uxorem, quod vinum bibisset, refert Val. Max. l. 6. c. 1. Scipio, apud Liv. disciplinam militarem ad Numantiam corrigens, quam militem extra ordinem deprehendit, si romanus esset, vitibus: si extraneus, Fustibus caedit. Factum id autem hoc modo: Accepto fuste Tribunus vix tantum attingebat damnatum, quod ubi factum erat, omnes, qui in castris erant, caedentes fustibus plerosqueve in ipsis castris conficiebant, ac si evasissent, ne sic quidem servari potetant. Quippe quibus neque in patriam redire liceret, neque a propinquis domum recipi possent. Infligebatur haec poena inprimis custodibus; sive vigilibus in militia, qui tesseras non reddidissent, aut dormivissent, aut locum vigiliae deseruissent: item tergiductoribus et Praefectis alae, qui negligenter vigilias curassent aut tesseras non propagassent. Fuste etiam caedebatur, qui furto sustulisset quippiam e castris, nec non qui falsum testimonium dedisset. Contra proximum et si quis flore aetatis abutens deprehensus esset. Attellanatum insuper actores, si quid deliquissent, ut dicemus infra in voce Iuvenes; periuri quoque de quibus suo loco, ubi, periculum corporis id poenae genus dictum esse videbimus etc. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 25 Hinc Fustuarium mereri, apud Cic. orat. Phil 3. Anglis est a Club, item staf for cudgel. Graecis τύμπανον, Iungermanno Not. in Hier. Magium de Eqvuleo: cui proin ἀποτυμπανίζειν proprie est fustibus seu rotundis istiusmodi bacillis necare. Probat id ex vet. Scholiaste Aristoph. in Pluto, ubi τύμπανον interpretatur lignum, quo verberabantur sontes, idque dictum vult παρὰ τὸ τύπτειν, a verberando. Et suffragatur Hesych. cum ait: Τυμπανίζεται, πλήςςεται, ἐκδέρεται, ἰχυρῶς τύπτεται, etc. Cl. vero Salmas. aliter videtur, cui Fustigatio, Graece ξυλοκοπία dicitur, et in poenis publicis, castigatione virgarum levior fuit: unde varios poenarum gradus recensens Lamprid. in Alex. Seu. fustes, ut minus graves, prius posuit: Si quis de via in alicuius possessionem deflexisset, pro qualitate loci aut fustibus subiciebatur, in conspectu eius, aut virgis, aut condemnatiom, aut, si haec omniae transiret dignitas hominis, gravissimis contumeliis etc. Et quidem liberi sed tenuiores homines, fustibus caedebantur, l. capitalium de poenis; cum virgae et lora ingerenetur servis. Vide Salmas. ad loc. cit. Sed et in re Feudali fustium usus fuit. Hinc per fustem investire in vet. Placito sub Ludovico Imp. apud Viennam, A. C. 912. Cum scuto et fuste se defendere, in L. Longobard. l. 1. tit. 25. §. 76. et. l. 2. tit. 55. §. 29. de Campionibus, quorum haec arma erant: Fustes ad sepulchrae ponere, superstitionis paganicae species, memorata Conrado Urspergensi A. C. 1124. apud C. du Fresne in Gloss. Vide quoqueve supra Fustes: At de Fustigationis poena, apud Hebraeos, romanos, Graecos vett. Muhammedanos porro, ac Sinenses hodiernos, frequenti, varia egregia apud Ioh. Selden. de Synedriis vett. Hebraeor. l. 2. c. 13. n. 5. ut et infra in voce Mandatum ubi de Verberibus.II.FUSTISpro festuca seu baculo traditorio: tradebantur enim praedia apud vett. per virgam, seu ut Bractonus loquitur apud Spelmann. per fustim, et baculum. Vide in vocibus Fistuca et Traditio. Defendere se fuste et scuto, i. e. duello, Longob. l. 1. Tit. 25. l. 76. et l. 2. Tit. 55. l. 29. apud eundum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.